- COMPONERE
- COMPONEREGladiatbrum verbum, qui postquarn in arenam ducti sunt, paria inter se componi dicebantur. Lucilius, cum Placidiano hic componitur. Petronius. Egosic iam paria composueram, ut; si depugnandum foret, ipse cum Quartrlla consisterem etc. Aulon. Technopagn.Quis Myrmilloni componitur?aequimanus Thrax.Aliter comparare. Ternt. Adelphis, Actu 2. Sc. 2. v. 3. 4.----- ----- numquam vide iniquiusConcertationem comparatam, quam hac hodie inter nos fuit.ubi Donatum vide. Hinc Gladiatorum composuiones, apud Cicer. ad Famil. l. 2. Ep. 8. Vide quoque infra, phrasi Paria componere. At in L. Baiwar. c. 1. tit. 7. §. 3. alibique, est delictum transactione et compositione interveniente expiare ac luere et cum laeso, aut eius heredibus, de mulcta ac poena propter illud irroganda, pacisci. Quhaevis enim delicta apud veteres Germanos certâ pecuniae summâ aestimabantur, neque homicidia morte lui lex erat, nisi in Maiestatis crimine; ritu iam Tacito observatô, de Moribus Germ. c. 21. Quod si partes de compositione inter se non convenirent, crimenque in iudicium vocaretur, Iudex reum cum accusatore commponere cogebat, Gregor. Turonens. Hist. l. 7. c. 2. Quandoque mulctam ipsam definiebat, pro delicti vel criminis modo, nisi mulcta a lege definita esser. Tunc enim mulcta lege praescriptâ reo irrogabatur, quae Legalis Compositio dicitur, in Capitulis Caroli Calvi. Interdum vero ea pro criminis atrocitate, intendebatur ac multiplicabatur, quod Bannum dupliciter aut tripliciter componere, Bannum aut legem in triplum componere, dicunt Capitularia. Quadruplae satisfactionis mentio est apud Gregor. Turonens. Hist. l. 4. c. 38. Quod si crimen delictumve, de quo mulctam pecuniariam lex statuit, publicum esset, i. e. legem vel Principem spectaret; runc reus cum Fiscc vel Aerario componere tenebatur, mulctâ a lege definitâ vel a Iudice statutâ. Si vero compositionem complere reus hauc posset, semetipsum inwadiare tenebatur, usque dum plenam compositionem adimpleret. ut est in L. Longob. l. 1. tit. 14. §. 10. Neque autem laelum semper vel occisi heredes, sed et agnatos, cognatosque eius compositio spectabat, inter quos cam distribui consuevilse, cx Tacito discimus: Luitur homicidium certô armentorum ac pecorum numerô, recipitque satisfactionem nuniver sa domus, loc. cit. Modum distributionis sic exponit Andreas Svenonis, Leg. Scaniae l. 5. c. 5. Sic facienda, ut unaquâque (pecuniae persolutae) tertiâ principali, in tres tertias principales divisâ, per singulas vices una semper partialium cadat in commodum heredis occisi et agnatis secunda cognatisque tertia debeatur. Si per agnatos omnes et cognatos distributio peruniae facienda, ut semper prior gradus duplô maiorem partem, quam posterior, consequatur etc. At L. Longobard, compositio ad propinquiores agnatos cognatosve, tum demum spectabat, si silia solum occisi supetresset. Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.